Liber Isaiae Prophetae*

Caput 61: Versus 8

Quia ego Dominus:Quasi diceret: Hoc faciet Dominus, qui magis diligit justitiam pauperum et judicium verum quam munera divitum quae saepe de rapina sunt, nec magis quam scorti mercedem vel pretium carnis in sacrificium, vel si quis immolet filium Domino, placent.In veritate.Ut in veritate comedant agnum, ut faciant circumcisionem cordium, et quae data sunt in figura, omnia in veritate faciant.Foedus perpetuum.Evangelium aeternum, non ut Vetus Testamentum, cui succedit Evangelium.
(* Traductions européennes)